- OBLATI Monasteriorum
- OBLATI Monasteriorumqui se ac sua, vel maiorem partem bonorum suorum, sine fraude ac dolo, Monasteriis ipsis sponte ac libere obtulerunt, ut est in Ep.Bonifacii VIII. A. C. 1296. apud Waddingum. Concil. Lateranense IV. c. 57. Hoc autem de illis Confratribus intelligimus, qui vel adhuc manentes in saeculo, eorum ordini sunt oblati, mutatô habitu saeculari; vel, cui inter vivos sua bona dederunt, retento sibi, quandiu in saeculo vixerint, usufructu. Atque hi quidem ii sunt, qui Donati, sic nuncupati, quod se totos et bona sua Monasteriis donarent ac offerrent. Ait autem Ptrus de Boateriis, discrimen esse, inter Professionem et Offersionem: illam esse abnegationem propriae voluntatis, vitam activam abnegantis et contemplativam eligentis; istam, esse personae, rei vel rerum alicui domino vel loco religioso factam oblationem. Atque ita Professionem intelligit propriam esse Monachorum, cum Oblati ex ipsa oblatione admissa, nullâ praeviâ probatione factâ, tantummodo oboedientiae professione; in Oblatorum et Donatorum ordinem reciperentur. Quidam tamen Monasteriis, cum bonis suis universis, vel eorum parte aliqua, ita se offerebant, ut Monachicam vitam amplecterentur et ad professionem admitterentur, reveraque in posterum Monachi essent: cuiusmodi oblationis formulam exhibet Rollandinus, Obtulit personam suam Deo et D. Antonio clausis manibus se intra manus venerabilis Patris D. Abbatis, recipientis vice et nomine ipsius Ecclesiae; et pro se et suis successoribus dans et ponens, nec non et promittens et profitens stabilitatem, conventionem et oboedientiam debitam, secundum Regulam Ordinis etc. Sacramentum eorum, quô Monasteriis sese obstringebant, exhibet Iac. Petitus post Paenitentiale Theodori p. 500. Interdum vero eâ conditione sese Monasteriis offerebant, ut in ordinem Monachorum admitterentur, si luberet, ac interim Donatorum et Oblatorum vice haberentur: Sed id potissimum spectabat Viros Nobiles, quod prae coeteris docet Charta ex Tabulariis Regiis Provinciae descripta a Car. du Fresne, cuius initium: Notum sit omnibus praesentib. et futur. quod annô Dom. Incar. 1209. mense Decembri, ego Guilielmus D. G. Comes Forcalcar, filius quondam Geraldi Amici ---- dono animam meam et corpus meum ----- Domui Militiae Templi, hunc in modum, quod si ad religionem venire voluero, ad religionem Templi veniam et non ad aliam ---- Si vero in saeculo me vitam finire contigerit, in Cimiterio Domus Templi sepeliar. Promitto equidem dare praedictae Domui Templi et Fratribus ad obitum meum ---- equum meum et duas alias equitaturas et omnia arma mea completa, lignea et ferrea, quae uni Militi sunt necessaria, et 100. marcas argenti. Praeterea, dum in saeculo vixero, singulis annis ad Festum Nativitatis Domini praefatae Domui Templi et Fratribus 100. sol. Guil. pro recognitione huius donationis dare promitto ---- Et nos Frater P. de Monteacuto Magister, cum consilio et voluntate Fratris W. Catelli et a'iorum Fratrum. recipimus vos. ---- in DONATUM et confratrem nostrae Domus et in universis beneficiis, quae in Domo Templi siunt vel fient usque ad finem citra mare, vel ultra, bonam vobis concedimus portionem etc. Ea autem Oblatorum et Donatorum erat conditio, ut ex familia Monachorum censerentur, Abbati oboedientiam profiterentur et victum vestitumque ab iis consequerentur; cum videl. in Monasteriis degebant ac deserviebant. Quo in statu etiam habitum formâ et colore diversum a Monachorum coeterorum veste deferebant. Nonnumquam vero Monasteriis ac Ecclesiis ita sese offe ebant, donabant ac mancipabant, ut ipsi ac eorum progenies pro servis Ecclesiae deinceps haberentur, dimissâ ingenuitate ac libertate. Cuiusmodi Oblationis inTabular. Vindocinensi Chartam his verbis conceptam idem Car. du Fresne exhibet: Cum sit omni carnali ingenuitate generosius extremum quodumque Dei servitium ---- ego Raynaldus ---- cum me ab avis et atavis naturaliter liberum conditio humana protulerit ---- spontanea meâ voluntate meipsum, meosque liberos, in servitium trado S. Trinitatis et Fratrum huius loci, reputans me ab hac die inante, sicut unum quempiam de servis eorum, ad faciendum de me et rebus meis, quidquid eis salvâ iustitiae lege placuerit ---- pro salute animae meae etc. Atque tum, in servitutis ultro susceptae signum, quatuor denarii offerebantur. Et hinc Oblati tales Servi de quatuor nummis appellati videntur. Spectabant autem fortean hi quatuor nummi seu denarii censum totidem denariorum, qui quotannis pensitari solebat, ab eiusmodi servis et Oblatis Ecclesiasticis, uti colligere est ex Ioh. Roberto in Histor. S. Huberti etc. Praeterea servitutem hanc Ecclesiasticam subeundi alius quoque ritus erat, collo scil. campanae fune innexo: Ita enim Raymna dus ---- obtulit Deo et S. Trinitati omnia sua atque semetipsum ad servum --- Quod priusquam fecit, in Capitulo, ac deinceps statim in Monasterio (Vindocinensi) involvens iuxta morem collum suum chordâ signi ---- A. C. 1079. in Charta alia eiusdem Tabularii. Imo Charta 440. Ingelbaldus quidam, loco eidem S. Trinitatis se in servum traditurus, in facti memoriam, utrôque ritu defunctus legitur, et quatuor denarios de capitagio suo, sicut mos erat saecularis talia facere, super Altare Dominicum praedicti loci imponens, funem quoque signi collo suo devete circumplicans, chartam scribi istam postulavit etc. Sed et ita quandoque Ecclesiis et Monasteriis sese offerebant et donabant sub annuo censu, ut libertatem et ingenuitatem non dimitterent, imo eam disertis et expressis verbis retinerent. Quam in rem vide complura apud Car. du Fresne laudatum in Glossar. De iure vero Regum Franciae ponendi Oblatos in Monasteriis, vide Chopinum de Sacra Polit. l. 3. tit. 2. n. 12. 13. 14. 15. et tit. 5. num. 14. 15. Causas istiusmodi Oblationis suggerit Capitul. Caroli M. l. 1. c. 120. Liberorum hominum, qui ad servitium Dei se tradunt, non tam causâ devotionis, quam exercitûs, seu aliarum functionum vitandarum causâ etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.